monumenta.ch > Plinius > sectio 99

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 29, 99
{XXXII} cor caninum habentem fugiunt canes; non latrant vero lingua canina in calciamento subdita pollici aut caudam mustelae, quae abscisa ea dimissa sit, habentes. est limus salivae sub linguae rabiosi canis, qui datus in potu hydrophobos fieri non patitur; multo tamen utilissime iocur eius, qui in rabie momorderit, datur, si fieri possit, crudum mandendum; sin minus, quoquo modo coctum, aut ius coctis carnibus.